ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat
neque adgravata est auris eius ut non exaudiat
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne
exaudiret
manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri
iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra
iniquitatem fatur
non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere
sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt
laborem et pepererunt iniquitatem
ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui
comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet
in regulum
telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur
operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in
manibus eorum
pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant
sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles
vastitas et contritio in viis eorum
viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus
eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea
ignorat pacem
propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non
adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae
splendorem et in tenebris ambulavimus
palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis
adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis
quasi mortui
rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes
gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata
est a nobis
multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et
peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus
peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne
iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et
transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba
mendacii
et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe
stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit
ingredi
et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo
praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis
eius quia non est iudicium
et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est
qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius
ipsa confirmavit eum
indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite
eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi
pallio zeli
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis
hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem
reddet
et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu
solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem
spiritus Domini cogit
et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate
in Iacob dicit Dominus
hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui
est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de
ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui
dixit Dominus amodo et usque in sempiternum